revestiarium
in ~ium redit, et capam deponit
abbas cum ceroferariis eum precedentibus in ~ium redibit
pro seruris ‥ vj hostiorum cujusdam almariole pro vestimentis in ~iar[io ] in eodem custodiendis
jacet sepultus ‥ a dextra parte inter eundem ad [? l. ac ] revesterium
sacerdos vestietur in ~io
ante recessum ipsius patris a revestario ejusdem ecclesie
Secretaria, seu
SacristiasEcclesiarum dicimus.
Hebdomadarius majoris (Missæ) manus et faciem atque os abluit, et post Revestiarium petit, ac sacerdotalibus vestimentis, sola casula usque ad initium Missæ dimissa, se induit.Chronicon S. Dionysii ad ann. 1331. apud Acherium tom. 2. Spicil. pag. 813 :
Turris ubi sunt cymbala a parte Revestiarii non erat perfecta, nec voltatus erat chorus ; sed a parte S. Hippolyti totum erat perfectum, et etiam voltatum erat a parte Vestiarii.Ubi
Revestiariumet
Vestiariumidem sonant. Adde Chartam ann. 1450. apud Lobinellum tom. 2. Histor. Britan. col. 1124. et Ordinem Ecclesiæ Vienn. apud Marten. tom. 1. de antiquis Ecclesiæ Ritibus pag. 109. Lobinellum in Glossario Hist. Paris. tom. 3.
Revestiariumlegitur in Epistola ann. circiter 1294. ad Nicolaum IV. PP. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1261 :
CanonicæUbi persæculares ibidem (in Ecclesia S. Aldegundis Melbodiensis) præbendas obtinentes Ecclesiæ suæ..... licet de quibusdam proventibus præbendarum suarum, illis videlicet qui ad Revestiarium suum, ut inibi vulgo dicitur, pertinent, ac de quotidianis etiam distributionibus suis et aliis decimam solverint et solvant pacifice, etc.
Revestiariumintelligo id quod Gallice
Vestiairedicimus, quicquid videlicet necessarium est ad vestimenta harumce Canonicarum. Vide Vestiarium.
Thesaurusappellatur, quia ibi vasa sacra, aliaque pretiosior supellex ecclesiastica asservantur, in Inventar. S. Capel. Paris. ann. 1363. ex Bibl. reg. :
Secuntur libri dictæ S. Capellæ, tam in choro quam in Revestiario seu thesauro ipsius capellæ existentes.Lit. remiss. ann. 1474. in Reg. 195. Chartoph. reg. ch. 1237 :
Les margliers mettoient icellui argent en certaines aumoires estans au Revestiaire ou trésorerie d'icelle église.
Pro Revestiariis dominorum canonicorum et capellanorum majoris altaris, in prima tridena incœpta xxviij. Septembris anno Domini 1449. et finienti xxvj. die Decembris ejusdem anni,... cij. sol.