rivare
River, Ital.
Olim:
Declarantes, quod licet dicti sellarii, sui officii ratione..... non possint nec strigiles, seu estrivos, buculas, mordacia, cappas seu clavos facere aut fabricare, ipsi tamen, si sint bona et legalia, emere, acquirere seu habere poterunt.... et ea in sellis et bastis suis ponere, clavare et Rivare, et sellas et basta sua ex eis munire et præparare poterunt, etc.Menagius in suis Originibus Ital. verbum
Ribadire, ut et in Gallicis nostrum
River, circuitu bene longo, deducit a Latino
Gyrare: crediderim potius
Ribadireesse ab Italico
Ribattere, Repercutere. Hujus etymon notum est, atque fortassis etiam inde deduci posset Gallicum
River, b. in
v. mutato, ut alibi sæpe, unaque
tesyllaba resecta.