About Report a problem

Menu

rivaria

RIVARIA
, Ζήλη, in Glossis Latino-Græc. Aliæ Græc. Lat. : Ζήλη, Pelix, Pellex, Rivaria, Poelex.
RIVARIA
, Capitulare de Villis cap. 62 : Quid de hortis, quid de apibus, quid de Rivariis, quid de coriis, quid de pellibus, etc. Forte Vivariis. Pertz... quid de napibus, quid de wiwariis, etc. Confer ibid. cap. 65.
Nihil videtur immutandum, cum constans sit lectio, et ibi Rivaria reddi possit Fluvius, Gall. Riviere, ut in subsequentibus exemplis. Descriptio censuum et reddituum Monasterii de Crisenone : Habemus... in Paleta vineam et boscum et petrariam : hæc omnia habuimus in pace super Rivariam Choræ. Charta ann. 1276. e Chartulario S. Vandregesili tom. 1. pag. 788 : Masagium situm apud Caudebeguet in parrochia S. Vandreg. intra Rivariam de Caudebegueto ex una parte, etc. Vide Riparia, Riperia et Rivera.

Saved

Recent