rocca
rupe, seu clivo exstructum. Italis
Arx, dicitur Rocca.Annales Fr. ann. 767 :
Multas Roccas et speluncas conquisivit.
De castello Tribuco cum Rocca sua.Et col. 624 :
In præsidium se cujusdam nostræ contulit Rocchæ.Rolandinus de Patav. de factis in Marchia Tarvisina lib. 6. cap. 6. apud eumdem Murator. tom. 8. col. 258 :
Voluit Eccelinus arcem sive Roccham Estensem et alia collateralia castra suo dominio subjugare. Estensis Roccha seu castrum,ibidem col. 259. Chronicon Tarvisinum apud eumd. Murator. tom. 19. col. 817 :
In hoc tamen verius proverbium comprobatur : Nullum castrum oppidumve vel Rochiam fortia esse, ad quæ asellus auro onustus non possit accedere.Adde Laudes Papiæ, tom. 11. ejusd. Muratorii col. 38.
Adepti sunt Saloniciam cum multis civitatibus et castellis et Roccis de Romania.Occurrit iterum ann. 1187. et sæpe in Scriptoribus Italicis, passim etiam apud Leonem Ostiensem, Ottonem Morenam in Hist. Rerum Laudensium pag. 14. 88. etc. Gobelinus Persona in Cosmodromio pag. 259 :
Arx, quæ vulgo Rocka dicitur.Philippus
Mouskesin Henrico I :
S'en ot Buiemont de Sesille, Et cil fu au prendre Andioce, U il a mainte Roce.