About Report a problem

Menu

rosacetum

ROSACETUM
, seu Rosæ lignum, Odoriferi ligni species est, quod in Quantonia Sinensis Imperii provincia, Chaokina producit ad capsulas, mensas, sedes similiaque conficienda aptissimum, quoque vix aliud præstantius ; coloris ex nigro rutilantis, venis quibusdam intercisum et artificiosa benigne obstetricantis naturæ quasi manu depictum. Idem in montibus urbis Kiuncheu, quæ metropolis est insulæ Hainau, provenit, uti refert Hofmannus in Lexico post Auctorem Anonymum Sinæ et Europæ cap. 34. Aliud omnino est Lignum rosæ Pharmacopolis, quibus idem sonat, quod nostris Aspalathe, Aspalathum.

Saved

Recent