About
Menu

rotularius

ROTULARIUS
, Minister in ecclesia Mediolanensi, qui archiepiscopo vel sacerdoti sacra facienti rotulum seu librum orationum, cum opus est, porrigit. Ordo eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 863 : Cicendelarius ebdomadarius porrigit duos cereos, sumtos de camera archiepiscopi, Rotulario ejus. Ibid. col. 867 : Si vero archiepiscopus adfuerit, paratus rotulus per Rotularium suum, uno subdiacono tenente cereum ab uno latere, notario ab altero, etc. Rursum col. 876 : Minor custos ebdomadarius ponit rotulum letaniarum super altare uniuscujusque diei, sicut competit. Deinde presbyter tollit illum ante processionem, et dicit orationem. Sed si archiepiscopus adfuerit, Rotularius ejus porrigit ei.
ROTULARIUS
, Qui rotulos seu schedas et chartas cujusvis generis scribit, notarius, scriba. Consuet. monast. S. Crucis Burdeg. MSS. ante ann. 1305 : Rotularius cum clerico suo unam præbendam integram monachalem debet recipere ;... et idem Rotularius cum suo clerico semper debent esse parati ad scribendum, citandum et prosequendum et procurandum cartas et instrumenta, citationes, monitiones et appennationes usque ad ultimum fructus, reditus et proventus, tam abbatis quam cellerarii. Vide alia notione in Rotulus 1.

Saved

Recent