About Report a problem

Menu

rumigestri

RUMIGESTRI
. Gellius lib. 10. cap. 25 : Lancea, spari, Rumigestri, falces, tragulæ, frameæ. Scaliger lib. 4. Conjectan. ad Varr. suspicatur reponendum esse Runcastri, vel Rumicestri ; Turnebus vero, Rumæ, cestri ; felicius, ut puto, Lipsius lib. 1. Elect. cap. 7. Spari, Rumices, trifaces, observato in veteribus MSS. legi faces, non falces. Sunt autem Rumices, Jacula, de quibus meminit Lucilius. Festus : Rumex, genus teli, simile spari Gallici.

Saved

Recent