saiones
Glossæ vett. :Saio , ab exigendo dictus.
Sago.
Saiodictus videtur quasi
Sakio, a
Sakan, quod in forensi sensu accusare, persequi sonat. Longe probabilius
Saionesvel
Sagionesa Saio vel Sago, ipsorum veste propria, nuncupati videntur ; quomodo apud nos
Hoquetonsappellati ii, qui veste ejusdem nominis utuntur. Id præterea innuit Senator. lib. 4. Epist. 47. ubi
Saioneset
Veredariospromiscue appellat Hippocomos, quos a Sago nominatos
Saionesvix dubium est. Vide in Sagum 1.
Ordinavimus Milone Comite, ut de ipsas villas... Daniele Archiepiscopo per suum Saionem revestire fecisset.
Saio, in Conc. Legion. ann. 1012. inter Hispan. tom. 3. pag. 193 :
In tempore vindemiæ dent Sayoni singulos utres bonos.
Tempore..... Ermengaudi præfecti et Bellucionis Saioni.Donatio Aldefonsi Reg. Castellæ ann. 1181. apud Baluz. Hist. Tutel. col. 494 :
Nihil de ipsa fossadera Rex, vel merinus, vel Saion, vel aliquis homo, requirat. Sagion,in Charta Ferrandi itidem Reg. Castellæ ann. 1217. ibid. col. 521.
Saiones. Vitalis Episcopus Oscensis de Alamino Saracenorum judice :
Et exercet in Curia Zavalachen apparitoris officium, vel Sagionis.Libertates Regni Majoricar. MSS. :
Curia, Bajulus, Sagio, vel eorum locumtenens non intrabunt domos vestras pro aliquo crimine vel causa suspicionis per se solos.Infra :
Non dabitis Bajulo vel Sagionibus aliquid pro vestra justitia facienda, vel exequenda : sed si Sagio ierit extra civitatem, det ei conquirens 6. den. pro leuga.Curia General. Catalaniæ celebrata in villa Montissoni ann. 1289. sub Alphonso Rege Arag. MS. :
Statuimus quod Sagiones ponantur in Curiis boni et idonei, et quod sint pauci, ita tamen quod sufficiant ad ipsum officium.
Sagiones vel nuncii curiæ, in Litteris Jacobi Reg. Aragon. ann. 1253. apud Marten. tom. 1. Anecd. col. 1051. Vita S. Johannis Gorz. sæc. 5. Bened. pag. 408 :
Ad ecclesiam proximam.... permittebantur accedere : custodibus hinc inde duodecim, quos Sagiones vocant, se deducentibus.
Sagionumcrebra etiam occurrit mentio in Constitutionibus Barcinonensibus vernaculis MSS. ubi dicuntur
Saigs.
Qui igitur hanc constitutionem nostram fregerit Rex, comes, vicecomes, majorinus, Sago, etc.
Saionumexactiones, vel jurisdictio. Charta Beremundi II. Regis æræ 1028. apud Ant.
Insuper Saonitium abstrahimus ab eo, et omni merito prohibemus ne intret in eum, aut in cautum ejus, vel in aliquam villam, absque permissu Abbatis, sive aliorum patrum.Aliæ æræ 1176. ibid.
Seonitiumhabet.
Qui pro Saione ipsa die directum non dederit, det quinque.
Donamus ad basilicam S. Æmiliani....... ecclesiam S. Mariæ de Tera cum terris, hortis,..... cum omni pertinentia liberam et ingenuam absque ullo imperio regali et Saionis ingressu.
Saionis. Charta ann. 1210. in Append. Marcæ Hispan. col. 1397 :
Nullus præterea....... nec vicariam, nec Saioniam tenere in civitate vel extra in aliqua parte regni nostri, etc.
Quod Sagioniæ non vendantur de cætero, nec vendi possint per bajulum nostrum generalem, etc.
Cedit quidem in magnum ecclesiæ detrimentum quod scribaniæ, vicariæ, bajuliæ, Sagioniæ, etc.