About
Menu

saltatoria

SALTATORIA
, seu Sautoirs nostri vocabant stapedes, seu staphas, quibus equus inscenditur, uti in Dissert. 1. extrema ad Joinvillam docuimus. Satoir, apud Hemricurtium de Bellis Leodiensib. cap. 41. Σωρηρίαι, Græcis recentioribus voce a Gallis hausta. Suidas : Σέλλαι, σελλάρια, σωτηρίαι, ἔδραι. Alibi : Σέλλαι, σελλάρια, σωτηρίαι. Constantinus Porph. in Tacticis : Σκεπάσθωσαν καὶ αἱ κοιλίαι αὐτῶν διὰ μακρῶν ἀποκρεμάσμάτων ἀπὸ τῶν ἀφέλτρων τῆς σωτηρίας. Mox, rursum : Κρεμάσθω καὶ τὸ τοιοῦτον τζικούριον μετὰ θηκαρίου δερματίνου εἰς τὴν σωτηρίαν. Ubi sane hæc vox non tam stapedes quam ipsam sellam, quam eques insilit, videtur significare. Hinc figura hocce nomine donata in armorum insignibus, tametsi Spelmanno aliter videatur, qui Saltatorium esse ait, machinam qua in saltibus prædabantur feræ, unde, inquit, et nomen. Sed peritiores hac de re statuant. Vide infra Samna.
Comput. Steph. de la Fontaine argent. reg. ann. 1352 : Pour livres de soye de plusieurs couleurs, pour faire les tissus et aiguillettes ausdits harnois, faire Sautouers et conyeres, etc.

Saved

Recent