scararii
Scaramanni, de quibus supra. Charta Ottonis III. Imp. ann. 990. pro Monasterio S. Maximini Trevirensi apud Nicol. Zyllesium :
Advocati quoque constituti in villis eorum, nec non homines illius loci, qui vocantur Scararii, nisi(in) præsentia Abbatis vel ejus Præpositi placitum habere præsumat, bannumque in placito cum Scarariis hominibus habito, non Advocatus, sed Abbas accipiat, aliaque familia Abbati subjecta, placitum nullius, nisi Abbatis, vel ab eo constitutorum, attendat.
Scarariidicebantur, qui
Scaram, seu servitia eo nomine designata, debent. Vide Scara 4. Iidem qui
Ministeriales, quorum varia fuit conditio, ut in hac voce videre est. Registrum Prumiense inter Collect. Etymol. Leibnit. pag. 420 :
Sciendum est quod omnes homines, villas et terminos nostros inhabitantes, tenentur nobis curvadas facere ; non solum mansionarii, verum et Scararii, id est, Ministeriales.Ibidem pag. 424 :
Ello habet mansum unum, qui similiter Scaram facit, sicut cæteri Scararii.Rursum pag. 425 :
Sunt ibi Scararii duo qui similiter serviunt, nisi quod suales, nec pullos, nec ova solvunt.Charta Henrici III. Imp. an. circit. 1102. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 597 :
Placitum cum servientibus, id est Scarariis S. Salvatoris, etc.
Schar, inquit ille, Villa, pagus, ager. Vox Celtica, quæ Cambris effertur
Caer, Anglo-Sax.
Scir, Anglis
Shire. Antiquissimis temporibus latius patuit, et communem habitandi locum denotavit, ut demonstravi in
Kerl. Postea ad villam restringi cœpit. Inde Latino-Barbaris
Scararii, rustici, villani ;
Scaramanni, judices et præpositi villarum. Cangius
Scaramannoscum
Scarariisconfundit : sed ex lingua Anglo-Saxonica nosse poterat
Scyr-mandenotare centuriæ præfectum. Leibnitius
Scarariosconfundit cum militibus ; quod ex registro Prumiensi refellit Estor in Commentario de
Ministerialibus. Sed rusticos
Scarariosipse male derivat a
Schar, cohors, turma ; cum manifesto sit a
Schar, villa. Quod vel hinc colligere poterat vir doctissimus, quia
Scharwerketiamnum dicitur opera rustica in Palatinatu superiori, Boiariisque, prout ipse refert pag. 282. Vide infra in Scario 1.