About

Menu

scaramanticus

SCARAMANTICUS
, an idem qui Scaramannus, serviens, minister judicum ? an Navigii nomen ? Decret. Liutpr. reg. Langob. ann. 715. vel 730. apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 24 : Item in Campo Martio transitura debeat dare binos tremisses per singulas naves. Scaramantico vero nihil providemus dare, sed libenter transire præcipimus. Vide Scaramanni.

Saved

Recent