scaramanga
Quorum primus vocatus est Rector domus, cui non in manibus ; sed in humeris posita sunt numismata, cum Scaramangis quatuor.Infra :
Hi itaque paris numeri, quia dignitas par erat, numismata et Scaramanga suscipientes, etc.Rursum :
Et 12. numismatum libris cum Scaramanga una donatus.Historia Miscella lib. 18. pag. 557. ex Theophane :
Multas præterea spathas auro circunclusas, et zonas aureas cum gemmis, et scutum Razatis totum auro respersum acceperunt, et loricam ipsius auro contextam, et Scaramaggin ejus detulerunt, cum capite ipsius, etc.Pachymeres lib. 12. cap. 11. de Berengario Entenza Catalano :
Καὶ ἑορτίοις ἀξίοις παρασήμοις κατὰ Ῥωμαίους στολίζεται, καὶ τὸ Σκαραμάγκιον ἐπιθέμενος.Et cap. 15 :
Ὁ δὲ συχνῶς μυκτῆρα σφίσιν ἐμφαίνειν, ὡς καὶ οἷον κάδδῳ τῷ Σκαραμαγκίῳ κατὰ θαλάσσης ἐπὶ γέλωτι χρᾷσθαι.Omitto alios Scriptores a Meursio laudatos. Moneo tantum, ut
palliumrecentioribus Latinis pro panno, ex quo pallia conficiebantur, ita et
Scaramangamvideri usurpari pro panni specie, in Chronico Casinensi lib. 3. cap. ult. :
Fano Imperialis aureus totus. Scaramangæ Imperatorum duodecim.Hinc
Scaramanginus, pannus scilicet, ex quo confici solebant :
Planeta Scaramangina,apud Leonem Ost. lib. 2. cap. 98.