scaramutia
scaramuccia, militaris cohors occultata : est enim Italis
Scaramucciæ, conflictus eorum, qui ex insidiis emergunt.
Nullus fere præteribat dierum, quin inimici mixtim Scaramutias, seu badalatios conficiebant.Adde cap. 28.
IvitOccurrit passim apud Scriptores Italos quos publici juris fecit idem Muratorius.(Petrus Rubeus) in obsidionem castri Montissilicis, et ibi pugnando in quadam Scaramucia, per unum peditem de intrinsecis percussus est de quadam lancea.
Skermuche, apud Jacobum Hemricurtium de Bellis Leodiensib. cap. 5. et alibi.
Item. De gentibus armorum dispositis in Italia, mille videlicet lanceis, et aliis multis armatis, qui debent venire in occursum domini nostri Regis, postquam intraverit in Italiam ad præparandum passus et faciendum Scarmutias more stipendiariorum Italicorum.
Escarmoucher. Castellus in Chron. Bergom. ad ann. 1402. apud Murator. tom. 16. col. 899 :
Interfectus fuit Augustinus filius Merleti de Papis sub Bombonoso, qui iverat ad videndum Scaramuzari cum illis de Paltranica ad Pluditiam.