About
Menu

scholanus

SCHOLANUS
qui dictus sit in quibusdam Hispaniæ Ecclesiis discimus ex Synodo Valent. ann. 1566. inter Conc. Hispan. tom. 4. pag. 126 : Quia vero intelleximus, in quibusdam nostræ diœcesis ecclesiis ministrum quem Scholanum vocamus, suum munus ob minorem ætatem exequi non posse ; mandamus ut is in posterum habeatur, qui et deferendæ Cruci et aliis faciendis quæ ministerio ecclesiæ sunt necessaria, sufficere possit. Alia Synodus ann. 1594. ibid. pag. 712 : Templorum ministri quos Scholanos vocamus, non modo sacras vestes ex officio contrectant complicantes et explicantes, Crucem etiam suæ ecclesiæ erectam publice deferentes ; sed subinde munere funguntur proximo iis qui sacris ordinibus sunt initiati. Vide infra in Scholasticus.

Saved

Recent