scutagium
episcopus Wigorniensis debet xiiij li. xiij s. et iiij d. de veteri ~io sed calumpniatus x milites
nullum ~ium vel auxilium ponatur in regno nostro, nisi per commune consilium regni nostri
~ium capiatur ‥ sicut capi consuevit tempore Henrici regis avi nostri
hec itaque summa quia nomine scutorum solvitur, ~ium nuncupatur
M. de F. fecit nos securos ‥ de solvendo nobis ad scaccarium super visum compoti tui [i. e. vicecomitis ] post Pascha ~ia de Muntgumeri et de Bedeford’ de militibus suis quos de nobis tenet in capite in bailiva tua ‥ sc. de scuto ij m. de utroque scutagio
eodem tempore ~ium per totam Angliam, xx s. de scuto, rex Anglie fecit extorqueri
rex posuit ~ium in Anglia, sc. duas marcas et dimidiam super scutum
~ium, quia talis prestatio pertinet ad scutum quod assumitur ad officium militare. item dicitur regale servitium quia specialiter pertinet ad regem ‥ et hujusmodi servitia persolvuntur ratione tenementorum et non personarum
sunt quedam servicia forinseca que dici poterunt regalia que ad scutum prestantur et inde ~ium habemus, et racione scuti pro feodo militari reputatur
sciatis me [sc. regem ] condonasse ecclesie s. Ætheldryde de Ely ‥ xl li. de illis c li. quas predicta ecclesia solebat dare de ~io quando ~ium currebat per terram meam Anglie; ita quod ecclesia amodo inperpetuum non dabit inde nisi lx li. quando ~ium ‥ evenerit
rex ‥ scotagium sive scuagium de Anglia accepit, cujus summa fuit centum milia et quater viginti milia librarum argenti. de aliis ‥ terris sibi subjectis ‥ similiter census fecit exactionem
de exercitu Wallie. Margareta de Boun debet x s. de ~io
rex Henricus exegit ~ium pro itinere de Kery, sc. duas marcas ad scutum
quia dilecti ‥ nostri R. de G. et W. de H. collectores ~ii de exercitibus Scocie ‥ jam ad partes Scocie profecturi
~ium captum est ab hiis, qui exercitui Walensium non interfuerunt, sc. ij. marce
quiete de exercitu et warda et ~io et equitatione et ‥ omni servitio quod ad militem pertinet
quiete ‥ de cornagiis, scuttagiis, et auxiliis
ne quisquam hominum vos aut ecclesiam vestram ‥ de ‥ querelis, ~iis, theloneo, passagiis ‥ omnique terreno servicio et seculari exactione audeat infestare(
quieta de geldis et ~iis et ‥ scottagiis(
abbas ‥ summonitus fuit ad respondendum ‥ regi ‥ quo waranto clamat esse quietum de geld’ et danegeld’ et scottagiis
teneant moniales has ‥ terras cum quietantiis [de ] tailagiis et scuagiis et de omnibus aliis interrogationibus
~iis, recognitionibus, et variis angariarum alluvionibus fere omnes depressit
talliis crebris ~iis indebite tempore pacis extortis
rex tam crebro sine profectu vel honore suos nobiles depauperat ‥ et, instante tempore messium, totiens ~ium exigens inquietat, cum fames inaudita populum coegerat animas exhalare
cum antea gravis exaccio ~ii precessisset. nam ad scutum due marce persolvebantur, cum numquam amplius quam xx s. ad scutum exigerentur
comites, barones, et ceteri magnates, milites et alii qui de domino rege tenent graviter distringuntur ‥ pro ~io domino regi prestando de feodis militum que de domino rege tenentur
Willelmus de Suttume quintam partem unius militis, tempore hujus abbatis. item Johannes filius Roberti apud Abbendum vj partem unius militis. sed isti duo, Willelmus et Johannes, dant scuagium et non faciunt wardam
ego W. C. et ‥ uxor mea ‥ donamus ‥ monachis ‥ molendinum ‥ quietum de omnibus rebus ‥ excepto ~io militis
R. de A. et ‥ filius meus damus ‥ monachis ‥ dimidiam virgatam terre ‥ salvo ‥ servicio domini mei, sc. escuagio unde ‥ monachi reddent quartum denarium quando dominus meus in terra sua accipiet escuagium
quando dominica terra de C. dat ~ium, dicta terra dabit quintam partem unius scuti; et si dominica terra quieta fuerit, ipsa quieta erit
paratus / coram patrono ‥ / debita, gersumas, fines, scutagia, misas / imbreviare
aretro est de feodo ‥ scustagium [] octave partis feodi j militis de Bedefordia : ~ium CurR 255
abbas ‥ movens controversiam ‥ contra milites ‥ pro ~iis integre reddendis ‥ cum burgensibus pro purpresturis in foro
debent sectam curie et ‥ solvent skutagium cum venerit quantum pertinet ad tantum tenementum
sciendum est quod ~ium est aliquando majus et aliquando minus secundum voluntatem regis
reddendo heredibus patris sui ‥ scuachio quando venit, j d.
olim [armigeri ] ‥ a milite domino suo terras aliquas in ~io tenebant, ut ipse miles a rege in feodo militari
unam carucatam terre in liberam et quietam elemosinam ab escuagio et †tallalio [MS app. sic ] et omni alio terreno servicio
Hubertus r. c. de xl m. pro licentia remanendi in Angli’ a ijo exercitu Norm’ et pro ~io suo habendo
Matildis comitissa de Warewic l s. pro habendo ~io suo de xv militibus et [ne ] mittat milites ultra mare
~ium ‥ exegit [rex ] eodem anno in Quadragesima et ceteris militibus concessit, ut a suis tenentibus illud facerent
de ~io habendo quia fuit in servicio pro certificatione [l. per certificationem ] constabularii. tibi precipimus quod eundem habere facias ~ium suum de feodis militum
scoccagium et tallagium ‥ una cum eisdem burgensibus meis dabit(
sint quieti de carriagio et summagio et ~io(
quieti ‥ de misis, scotagio omnimodo, et talliagio(
condonavit omnia catalla felonum ‥ fines et forisfactiones et ‥ relevia ‥ et sectagia [l. scutagia ]
Scutodicta. Qui autem huic subditus est, tenetur dominum suum in bellum contra Scotos ad certum numerum dierum propriis impensis sequi : et, qui integrum feudum Militare tenent, hi scutagio 40. dierum obnoxii sunt. Qui autem dimidium feudi Militaris possident, servitio 20. dierum, et sic deinceps. Ita Cowellus lib. 2. Instit. tit. 3. c. 5. et Rastallus verbo
Escuage. Littleton. sect. 95 :
Escuage est appel en Latine Scutagium, c'est à sçavoir, Servitium scuti : et tiel tenant que tient sa terre par Escuage, tient par service de Chivaler, etc.Mox eadem, quæ Cowellus et Rastallus habent, refert, et §§ seqq. Bracton. lib. 2. c. 16. § 7.
Servitium forinsecum,Et Fleta lib. 3. cap. 14. § 7 :interdum Scutagium,interdum servitium, quod ad Regem pertinet,appellari ait : dici autem Scutagium, quod talis præstatio pertineat ad Scutum, quod assumitur ad servitium Militare.
Sunt etiam quædam servitia forinseca, quæ dici poterunt Regalia, quæ ad scutum præstantur, et inde Scutagium habemus, et ratione scuti pro feodo Militari reputatur. Omnis enim terra ad ejusmodi servitium obligata, feodum dici debet Militare.Matth. Paris ann. 1258 :
Submonetur igitur generaliter tota Angliæ Militia, ut omnes, qui tenentur ad servitia Militaria domino Regi, sint prompti et parati sequi Regem profecturum in Walliam cum equis et armis,.....unde murmur et multiplex querimonia in populo resonabat, eo quod Rex tam crebro sine profectu vel honore suos nobiles depauperat et fatigat, et instante tempore messium toties Scutagium exigens inquietat, etc.
Districtum pro Scutagiodicitur in Monastico Anglic. tom. 2. pag. 99 :
Scutagium assisum per regnum,pag. 878. Littleton. sect. 97 :
Et après tiel voiage reyal en Escosse ; il est communement dit que par autoritié de Parliament l'Escuage sera assise et mis en certaine somme d'argent, quant chescun, que tient par entier fée de service de Chivaler, qu'il ne fuit ni per lui-mesme, ne per un autre pur lui ove le Roy, paiera à son seignior de que il tient la terre par Escuage, etc.Vide §§ seqq. Atque ita
Scutagiumcrebro usurpant Scriptores.
Sciatis quod W. Longspe quondam comes Sarum fuit nobiscum in exercitu nostro Muntgumery. Et ideo tibi præcipimus quod de Scutagio quod per summonitores scacarii exigis a filio.... pacem ei habere permittas.
Scutagium remittere non potest, et a quibusdam exactionibus abstinere.Radulphus Goggeshalensis MS. ann. 1200 :
Exiit Edictum a justitiariis Regis per universam Angliam, ut quælibet carruca arans tres persolveret solidos : quæ nimirum gravis exactio valde populum terræ extenuavit, cum antea gravis exactio Scutagii præcessisset : nam ad scutum duæ marcæ persolvebantur, cum nunquam amplius quam 20. solidi ad scutum exigerentur.Matthæus Westmonaster. ann. 1204 :
Concessa sunt Regi auxilia Militaria, de quolibet scuto duæ marcæ et dimidia.Anno 1242 :
Ipso quoque tempore exigitur Scutagium.Anno 1253 :
Concessa est Regi decima pars proventuum Ecclesiasticorum per triennium, a Militibus vero Scutagium illo anno, scilicet ad scutum tres marcæ.Matthæus Paris ann. 1201 :
Generale proposuit Edictum, ut Comites et Barones, qui Militare servitium ei debebant, parati essent ad Portesmuthe cum equis et armis ad transfretandum cum eo ad partes transmarinas in die Pentecostes jam instante : veniente autem die statuto, multi impetrata licentia remanserunt, dantes de quolibet scuto duas marcas argenti.Idem ann. 1211 :
Rex cepit a Militibus, qui exercitui in Wallia non interfuerunt, de quolibet scuto duas marcas argenti.Anno 1224 :
Magnatibus item concessit Rex Scutagium, videlicet de scuto quolibet duas marcas Sterlingorum, etc.Anno 1244 :
Post reditum suum cepit Scutagium, scilicet de scuto tres marcas.Anno 1253 :
Et a Militibus Scutagium illo anno, scilicet ad scutum tres marcæ, etc.Vide pag. 258. 399. 403. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 179. Prynneum in libert. Angl. tom. 2. pag. 475. etc.
scutagiipræstationem cum Regi persolverant Barones vel Milites, parem a vassallis suis pecuniæ summam exigebant, quo sibi res suæ salvæ forent, ut observat Kennettus in Antiquit. Ambrosd. ex Charta ann. 1169. pag. 126 :
Quando dominica terra de Cestreton dat Scutagium, dicta terra dabit quintam partem unius scuti, et si dominica terra quietaAlia ann. 1363. ibid. pag. 495 :fuerit, ipsa quieta erit.
Robertus Pickerell tenet de octo virgatis terræ,..... et tenentur de domino ejusdem per servitium militare, et quum Scutagium currit domino dabit unam marcam.Gualterius Hemingford. in Edwardo I. Reg. Angl. pag. 198 :
Scutagium etiam exegit eodem anno in Quadragesima et cæteris militibus concessit, ut a suis tenentibus illud facerent.
MadoxFormul. Anglic. pag. 12 :
Faciendo nobis.... homagium, fidelitatem, Scutagium regale, wardam, etc.
auxiliumconsuetum et
rationabile, quod dominus a vassallis suis, Militaria feuda tenentibus, exigebat. Matthæus Paris ann. 1242 :
Multoties ad instantiam suam ei auxilium dederunt, videlicet carucagium, hidagium, et plura Scutagia, et postea unum magnum Scutagium ad sororem Imperatricem suam maritandam.Idem ann. 1244 :
Concesserunt domino Regi ad maritandam filiam suam de omnibus qui tenent de domino Rege in capite, de singulis scutis 20. solidos solvendos, etc.
MadoxFormul. Anglic. pag. 194 :
Totum jus et clamium quod habui in feodo totius terræ de Colemere, in homagiis, releviis, wardis, maritagiis, eschaetis, Scutagiis, et omnibus aliis, etc.
Et en l'an que il fait garde, il ne doit point d'Escuage, et doit ost et chevauchée à son coust, etc.Vide Seldenum de Titulis honorariis 2. part. c. 5. pag. 694. 709. 2. edit.
Scutagiumejusmodi, seu servitium Militare,
incertumet indefinitum vocabant, quod revera incertum esset, ad quam pecuniæ quantitatem a Parlamento redigeretur, ut habet Littleton sect. 98. 99. 154.
Scutagiumvero certum,
Socagiumappellabant. Idem sect. 120. Hinc eæ, ut vocant,
Maximæapud Anglos,
Scutagium incertum facit servitium Militare: contra,
Scutagium certum facit Socagium, apud Christophorum de S. Germano in Dialogo de fundamentis Legum Angliæ c. 8. pag. 28.