About

Menu

scutellifer

SCUTELLIFER
, Qui Scutellas mensæ apponit, officium in aula Jacobi II. Reg. Majoric. Leges Palat. ejusd. Reg. inter Acta SS. tom. 3. Junii pag. xviii : Statuimus, quod tres vel quatuor domicelli, quorum unus debeat esse nobilis, pro dicta nostra Scutella deferenda sint in nostra curia deputati ; qui omnia cibaria, quæ ad scutellam pertinent, nobis portare teneantur, ac etiam alia cibaria quæ ad scutellam non pertinent, licet ea dicti Scutelliferi non portaverint. Infra : Prædicti vero Scutelliferi priusquam officium suum exerceant, juramentum et homagium nobis præstent. Vide in Scutella.

Saved

Recent