selave
Si quis Cheristaduna super hominem mortuumEditio recentior tit. 57. § 3 :capulaverit, vel mandoado, aut Selave, quod est porticulus, super hominem mortuum dejecerit, etc.
Si quis aristatonem, hoc est, staplum super mortuum missum capulaverit, aut mandualem, quod est structura, sive Selave, qui est ponticulus, sicut more antiquorum faciendum fuit, etc.Quidam codd. denique præferunt
Salive, vel
Sillabe,
Silave:
Saladeducit, quasi fuerit
parva sala, sive atriolum. Sed vix est, ut assentiar. Vide Porticulus.
Sel, vel
siel, anima, et
Lave, seu
laube, porticulus : unde facile componitur
Selave, quo ædicula vel ædificiolum tumulo alicujus superpositum significatur, quasi esset defuncti porticulus seu tegmen animæ.