sepeliri
subtus mortuum, Pœna olim homicidæ, apud Beneharnenses, qui vivus sub cadavere illius, quem occiderat, sepeliebatur. Fori Morlanenses art. 31. et 32 :
Si vero istas leges dare nequiveritIdem obtinuit apud Bigorritanos ex instituto Bosonis Comitis Bigorr. ut observat Marca lib. 9. Hist. Beneharn. cap. 11. n. 4. quod et testatur Charta B.(homicida,) quidquid habet, sit in cursu meo, et Sepeliatur subtus mortuum.
de MajestadComitis Bigorrensis ann. 1238. in Regesto censuum Bigorræ Cameræ Comput. Paris. fol. 27 :
Item statuimus, quod si aliquis in prædicta villa interficiat aliquem, interfector sub mortuo, omni occasione remota, vivus Sepeliatur.