About
Menu

solarus

SOLARUS
, Nummus argenteus Mantuanus. Acta B. Aloysii Gonzagæ tom. 4. Junii pag. 883 : Tunc jussu Ducis unicuique Nobilium quidem, ducato argenteus novus, civium vero, Solarus item novus distributi sunt, ad oblationem Beato faciendam.
Inter monetas Cameracenses fuit et nummus argenteus, qui Solas vel Soulas nuncupabatur. Stat. Joan. episc. Camerac. ann. 1421 : Deniers d'argent, appellez Soulas, lesquelz auront cours pour douze deniers piece. Item, demi-deniers blans, appellez Demi-Solaus, lesquelz auront cours pour six deniers la piece.

Saved

Recent