statutarii
Statutarii, qui pro tempore fuerint, hoc statutum et supradicta teneantur firmare et scribi facere in volumine statutorum Communis civitatis Ferrarie.Statuta Genuens. lib. 1. cap. 8. fol. 15 :
Et teneatur dictus notarius sive Statutarius constitui et ordinari facere de prædicta pecunia sex sacculos eosdem nobilium et duos eosdem popularium.
infra scripta statuta condita sunt per Dominos ..... jurisperitos electos per Statutarios.Bulla Innocentii PP. data Lugduni, in M. Pastorali Eccl. Parisiens. lib. 19. ch. 15 :
Excommunicatos nuncios,.... Statutarios et scriptores statutorum ipsorum.Alia Bonifacii IX. PP. ann. 1391. apud Goldastum tom. 2. Constit. Imper. :
Potestates vero, Consules, Statutarii, et scriptores statutorum prædictorum, nec non consiliarii locorum ipsorum, qui secundum Statuta et Consuetudines memoratas judicarent, etc.Adde Concilium Turonense anno 1236. can. 3. Biterrense ann. 1246. can. 18. Ravennense ann. 1286. can. 9. etc.
Et quod statutum..... non possit deleri vel cancellari per credentiam, vel arengum, vel aliquos Statuterios.