About
Menu

subimaginatio

SUBIMAGINATIO
, Sigillum imaginem alicujus exhibens. Charta Liethardi Episc. Camerac. ann. 1132. apud Miræum tom. 1. pag. 97. col. 2 : Excommunicationis sententiam proferimus, atque canonica subsignatione, nostraque Subimaginatione hujus nostri decreti paginam confirmamus.
Charta Burch. episc. Camer. : Data igitur in prævaricatores excommunicatione, facta etiam canonica subsignatione, nostra quoque Subymaginatione hujus nostri decreti paginam autenticamus.

Saved

Recent