submergium
Tandem Submergio adjudicatus,...... in mare præcipitatus, illustre martyrium consummavit.Ejusmodi pœnæ
submergiimentionem agunt non semel scriptores. Agobardus lib. de Grandine cap. 16 :
Propter quam causam multos comprehensos audivimus.... plerosque autem affixos tabulis in flumen projectos atque necatos.Charta ann. 1290. in Tabulario Inculismensi Cameræ Comput. Parisiens. :
Si suspendi debeat condemnatus, videlicet ad furcas proximiori loco ubi fiet condemnatio per eosdem, vel si comburi vel Submergi debeat, in loco viciniori fiat.Willel. Armoricus lib. 1. Philipp. de blasphematoribus pag. 102 :
Annales Colmarienses ann. 1302 :Sic ut qui legem fuerit transgressus eandem Quinque quater solidos teneatur solvere Christi Pauperibus, aut flumineas jaciatur in undas.
Vitriman frater Scutariorum in sacco Submergitur.Charta Sigismundi Imp. ann. 1312. in Probat. Hist. Sabaud. pag. 130 :
Concedentes tibi nihilominus autoritatem plenam..... assassinos et robatores stratarum laqueandi, judicandi, ac piratas maris Submergendi, juxta sacrorum legum Canonum et jurium communium sacratissimas sanctiones.Vita Innocentii VI. PP :
De quibus idem Papa justitiam satis rigidam fieri mandavit, sic quod multi ex eis, etiam qui se nobiles æstimabant, erantque apparenter satis magni status, Submersi fuerunt, aut alias trucidati, etc.Adde Lactantium de Mortibus persecutor. n. 23. Albertum Argentin. pag. 155. Albertum Stadensem ann. 1163. Abulfaragium in Histor. Dynastiarum pag. 262. etc. Octavianus
Vide RadulfumEt pour en Rome son pouvoir limiter, En champ de Flour en fist décapiter, Pareillement jetter en la riviere Fist cinq ou six, par quoi on peut noter Que sa puissanee estoit fort singuliere.
de Henghamin Summa parva cap. 3. Jo. Fortescutum de Laudibus legum Angliæ cap. 35. Monstrelletum 1. vol. cap. 265. et alibi, Meurissium in Præfat. ad Hist. Episc. Metens. pag. 17. et supra in Fossa.
Jehan de Champin jadis escuier ravi et prist à force Jehanne de la Broce, pour lequel fait il a esté noyé.