subtalares
Calciamenta diurna paria duo, Subtalares per noctem in æstate duas, in hyeme vero soccos, etc.
Cum vidisset prædictum fratrem nostrum, nostra consuetudine suos abluereVita S. Gudulæ Virg. c. 2 :Subtalares , etc.
Talibus, et, ut ita dicam, dimidiis utebaturLiber Ordinis S. Victoris Parisiensis MS. cap. 18 :Subtalaribus ut superior pars pedum videretur tecta.
Vide Addit. 1. Lud. Imp. cap. 22. Acta Episcopor. Cenomanens. pag. 78. 105. 163.Subtalares non nimis stricti sint, sed competenter ampli, et ante grossi sint ; desuper vero alti sufficienter, ut plene caligas contineant deorsum et apprehendant.
quasi subtalaris, i. calcaneus, vel diciturSubtularis , quasi Subtalaris, quia sub talo est.
Novæ militiæ Subtelares induit pedes suos.
Subtelaresdictos contendit, a
subtel, quæ vox Prisciano l. 5. imam partem pedis significat. Papias :
Truncos luporum unguesEt infra :Subtellibus annectentes, etc.
Quid miri tenerum nobis durescere Subtel .
Fumus candelæ extinctæ et lucernæ,Adde Vitam B. Berardi Episcopi Marsorum apud Ughellum tom. 1. Italiæ sacræ.Subtellarium , sulphuris et argenti vivi interficiunt embrionem.
Scapularia et mantellum cum pellibus, acSubtilares cum pedulibus, etc.
Rubeus de Serginio, qui veteresSubtillares aptabat.
Subtolares, quod sub talo sunt, quasi subtalares.Ita MSS. codd. ut monet Salmasius.
De toto corpore nullum vestigium præter unum Subtolarium reperitur.
Erat in civitate Parmensi quidam pauper homo operans de opere cerdonico : faciebat enim Sutellares.
Dum in sua statione, ut mos cerdoniæ artis est, Sutilaris scapino infigeret acum suendi causa.
MadoxForm. Angl. pag. 316 :
Item omni anno duo paria novorum Sotilarium bassorum, et unum par caligarum, etc.
Cum vero se vellet de illis Sottularibus calceare.
dicitur per apocopem solear, unde in Doctrinali :Ugutio :His sotular socies, specular breviabit origo. Et est sotular genus calceamentorum.
Solea, solum, planta pedis * solere tangat, vel quod terræ adhæreat, unde Sotular.Idem alibi :
A suo, Sotularis, quasi sutularis.
Joannes Monachus lib. 1. Histor. Gaufredi Ducis Norman. :Calceus, et pero, simul Sotular, et aluta.
Pedes ejus Sotularibus in superficie leunculos aureos habentibus muniuntur.Ebrardus Bethun. contra Valdenses cap. 25 :
Sotulares cruciant, cum membra potius debeant cruciare. Calceamenta coronant, caput autem non coronant.Utuntur passim Scriptores, Rodericus Toletan. lib. 5. de Reb. Hispan. c. 22. Vita B. Rogerii Abbat. Ellantii n. 12. Vita sancti Egwini Episc. Wigorn. num. 19. Hist. Translat. S. Stephani Fundator. Ord. Grandimont. num. 4. Jo. Buschius in Chron. lib. 1. cap. 42. lib. 6. c. 6. Chartæ aliquot in Histor. S. Martini de Campis, pag. 33. 368. etc.
Souliers à trois noyaux, in Lit. remiss. ann. 1394. ex Reg. 146. Chartoph. reg. ch. 394 :
Quant le suppliant fut resveillé vint dedens l'ostel,... et sans clarté trouva en sa voye uns Souliers à trois noyaux qu'il chaussa, et laissa les siens qui n'estoient pas si bons. Soulliers carrelez,in aliis ann. 1409. ex Reg. 164. ch. 118.
Soullé, in Ch. ann. 1504. ex Chartul. Latiniac. fol. 60. v°.
Sotulares consuti laqueis.
Sotulares caligis consuti, in Statutis S. Capellæ Bituric. ann. 1407. ex Bibl. reg. Conc. Terracon. ann. 1282. apud Marten. tom. 7. Ampl. Collect. col. 279 :
Nec portent Sotulares consutitios, nec rota tractos.Ubi leg.
rostratos. Vide Consutitii.
Sotularibus rostratis, seu Cordelatis non utantur.Vide Cordulatio.
Laqueati, laqueis nodati. Stat. colleg. Fuxens. Tolos. ann. 1457. ex Cod. reg. 4223. fol. 231. r° :
Sotulares etiam cordulatos in parte exteriori, ita apertos quod carnem ostendant, etc.
Sotulares de Courdouan, in Cod. censuali Episcopat. Autissiod. Vide Cordebisus.
Statuerunt ut omnes Monachi.... deferant.... Sotulares honestos et clausos et altos usque ad cavillum, nec incisos, nec Excolatos.
Troiz paires de souliers de corduan Escolletez.Quæ calceorum forma optimatum et divitum propria erat, ex Poem. MS.
du Riche homme et du Ladre:
Et si ont les longues cornetes, Et leurs Solers fais à blouquetes ; Pardevant les font detrenchier, Mais il vausissent mius entier. J'ai veu que nuls ne le feist, Se moult grant terre ne tenist : Or le font li poure valet, Si c'on ne scet qui riche est.
Certis diebus venduntur Sotilares focilares novi in platea.
Nec calciamentis utantur...... laqueatis sive nodatis ; sed solummodo Sotularibus ordinatis.
Pro hac autem concessione dederunt mihi sæpedicti monachi quinque solidos Turonenses et quosdam rubeos Sotulares.Occurrit rursum in Charta ann. 1198.