suffusum
Itemque victumVetus Charta Aldrici Episc. Cenoman. n. 56 :ad caballos eorum, fœno carra tanta, Suffuso modios tantos.
Et debentur inde de pastione inter frumentum et sigale modii 34. et sextaria novem Sufuso de avena modii 444.
superfusum, in leg. 4. Cod. Th. de Censitoribus (13, 11.) pro eo, quod supra quam æquum est, imponitur. Charta ann. 950. apud Meurissium in Episcopis Metensibus pag. 137 :
Forestam nihilominus, quæ dicitur Heis, cum integro banno eidem loco concedimus, in omnes usus cum reditibus suis, id est croada et Suffusa, quas debent solvere, quicumque de adjacentibus exinde voluerit focariam de mortua silva habere, et plaustra ad aratra sua, stabula etiam facere.Alia Leonis IX. PP. ibid. pag. 356 :
Cum silva, quæ vocatur Heis, et cum omni utilitate vel Suffusa ejusdem silvæ.
Suffusovidetur esse : nec absurde de jure
suffundendivel cædendi ligna intelligeretur.