About

symbolae

SYMBOLAE
, Convivia publica, ex singulorum Symbolis, ἀγάπαι. Vox Græcis et Latinis Scriptoribus usitatissima, quod pluribus notavit Henricus Stephanus de Abusu linguæ Græcæ cap. 1. Concilium Auscense ann. 1068 : Archidiacono autem interdicimus convivia more Symbolarum in ejus Ecclesiis peragi, aut in honore ejus aliquid usurpari contra consuetudinem veterem. Vide Symbolum.
Probabilius Concilium Auscense intellexeris de expensis quæ in Archidiaconorum vel Episcoporum suceptionibus a Presbyteris ecclesiarum ruralium fiunt, quæ Paratæ alibi dicuntur, ut non obscure innuit Epistola Urbani II. PP. ann. 1099. apud Baluz. tom. 2. Miscell. pag. 180 : Universas præterea paratas sive Symbolas, quas synodos vocant, tam ecclesiarum jam dictarum quam ex ceteris ecclesiis.... in sumptus vestium concesserunt.

Saved

Recent