About
Menu

taritaticum

TARITATICUM
, Tributum ex navibus, quæ Taritæ appellabantur ; si tamen legitima est lectio : ibi enim Cointius tom. 8. Annal. Eccles. legit Carvaticum et D. Bouquet legendum putat Tranaticum, tom. 6. Collect. Histor. Franc. pag. 492 : Nemo teloneum, neque, quod vulgo dicitur, ripaticum, neque rotaticum, aut pontaticum, vel portaticum, aut Taritaticum, atque cispitaticum........ exactare præsumat.

Saved

Recent