About Report a problem

Menu

thesauria

THESAURIA
, Thesaurus, seu locus ubi thesaurus reconditur, gazophylacium. Acta B. Isfridi, tom. 2. Junii pag. 1090 : Monstrant hodie fontem juxta domum Thesauriæ in Raceburg. Charta ann. 1224. apud Madox Formul. Anglic. pag. 29 : Confecta sunt tria instrumenta concepta sub eodem tenore, quorum unum remanebit penes Abbatem et Conventum, aliud penes rectorem ecclesiæ de Brichtwalton....... tercium in Thesauria Sarum : quo in posteriori loco Thesauria idem videtur quod Chartophylacium. Sic Chartophylacium regium vocamus le Tresor des Chartes.

Saved

Recent