About
Menu

torcimannus

TORCIMANNUS
, Interpres, Ital. Torcimanno ; unde Torcimannia, Interpretatio, exotici sermonis explicatio. Pacta inter reg. Tunet. et Pisan. ann. 1398. tom. 1. Cod. Ital. diplom. col. 1120 : Item quod omnes Torcimanni sint et esse debeant æquales in Torcimannia, et in eis non sit aliqua prioratas (l. prioritas) nec differentia ; et solvatur dictis Torcimannis pro eorum Torcimannia, milliarenses quinque de auro, de omni centenario bisantiorum tantum, et sine aliqua juncta. Ibid. col. 1124 : Supradicta omnia interpretata et translata per Torcimannos fuerunt de lingua Arabica et Saracena in Latinam. Vide Dragumanus et Turcimanus.

Saved

Recent