trigeris
Trieris,
triremis. Hariulfus de Miraculis S. Richardi cap. 3 :
Fuit quædam Trigeris magna et fortis, quæ plena hominibus armatis, cursu veloci tendebat properare in Hierusalem, etc.Mox :
Erant autem in ipsa maxima navi, etc.
Acceptis enim vero donis legati mirificis, Trigerim gratulabundi conscendentes, et ..... prosperrimo navigantes remigio, etc.Vide Trieris.