vestarius
Vestararius, qui vestium vel thesauri curam habet. Instruct. Pisan. legat. ad Alex. imper. CP. ann. 1199. tom. 3. Cod. Ital. diplom. col. 1492 :
Præterea studeant legati, quod omnia pro Pisana civitate data, sint libera, nec aliquo modo supponantur vel subjaceant eparco et Vestario.
Vestarius prædicti principis(Landulfi) .
Vestiarius. Charta ann. 1273. ex Tabul. Cassin. :
Casinensi Vestario solvere tenebantur de quolibet vino, sive vino vinearum, sive vitium, quæ arboribus substentantur, etc. De aliis vero victualiis et olivis solvant eidem Vestario integraliter decimam spiritualem.Vide mox Vestiaria.