About

Menu

vestiaria

VESTIARIA
Vide Vestiarium et Vestiarius.
VESTIARIA
, pro Vestiarium, Locus in Monasterio, ubi reponuntur vestes Monachorum, apud Ingulfum pag. 866 : Askerus Prior in Vestiaria, dominus Lethwinus Supprior in refectorio.... detruncati sunt.
VESTIARIA
, apud eumdem Warnefridum lib. 2. cap. 28. Vestiaria ancilla, quæ vestiarii domestici curam habet, in Lege Alaman. tit. 80. § 1. In Monasteriis feminarum Vestiaria dicitur, quæ totum, quod ad curam indumentorum spectat, providet, etc. apud Abælardum pag. 157.
Vestiarius
, Dignitas in Ecclesia Cathedrali Magalonensi, instituta a Rainerio Episc. ann. 1247. cujus curæ incumbebat : Induere omnes Canonicos et Conversos, exceptis Prioribus, qui tenentur dare Vestiario singulis annis pro singulis Canonicis, quos induere consueverunt, 40. solidos, etc. Vide Gariellum.
Obtinuit eadem dignitas in Ecclesia Nemausensi, ut colligitur ex Charta ann. 1203. Chartophylacii Regii : Ego Raimundus Dei gratia Dux Narbon.... concedo et laudo tibi Hugoni et Laudumano Vestiario Ecclesiæ Nemausensis, etc.
Vestiarius
etiam apud Monachos dicebatur qui vestiarii monachici curam habebat, Gall. Vêturier. Charta ann. 1358 : Item quod grabotum omnium et singulorum bladorum inter ipsos curatum et Vestiarium, et eorum successores dividatur prout blada inter eos sunt dividi consueta, videlicet quod de graboto frumenti et siliginis dictus Vestiarius et sui percipiat et percipere debeat duas partes, et dictus curatus et sui tertiam partem. De aliis vero bladis dictus curatus medietatem et Vestiarius Athanacensis monasterii aliam medietatem.
Vestiarius
, cui non Vestiarii dumtaxat, sed et Thesauri et Cimeliorum, cura committitur. Ita non alius est Pandulus Vestiarius Desiderii Longobard. Regis apud Anastasium Biblioth. in S. Hadriano pag. 99. Vestiarii summorum Pontificum non semel occurrunt, apud eumdem pag. 114. 121. quorum munus indicat Joan. Diaconus lib. 1. Vitæ S. Gregorii M. cap. 10 : Accersito Vestiario, alia sex numismata dari præcipiens, etc. Infra : Rursum Vestiarium suum si forte vas quodlibet aut vestimentum haberet, interrogans, etc. Vestiarius inter quatuor, qui summum Pontificem equitantem comitantur recensetur in ordine Romano. Vide Vestararius.
VESTIARIA
, Officium vestiarii apud monachos, in Bulla secularisat. eccl. Magalon. ann. 1536. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 390. et 393. Vide aliis notionibus in Vestiarium et supra.

Saved

Recent