About

Menu

vilaria

VILARIA
, Villula, viculus, ni fallor, idem quod Villare. Testam. Guillelmi D. Montispessulani ann. 1146. apud Acher. tom. 9. Spicil. pag. 142 : Dimitto ei castrum de Monteferrario cum omnibus suis pertinentiis,..... orratas, caminos, boscos et pascua, aquas et Vilarias, etc.
Vilarium
, Eadem, ut videtur, notione. Charta ann. circ. 1132. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 465 : Guillelmus de Montepessulo similiter reddat puellæ et viro suo omnem honorem Melgoriensis Comitatus, qui infra prædictos honores supra caminum versus Montemferrarium est, excepto Vilario vetulæ Melgoriensis comitissæ, si viva fuerit. Charta ann. 990. inter Instr. tom. 6. Gall. Christ. col. 482 : Quæ sunt fundatæ in comitatu Rossilionensi, et in Vilarium, quem vocant Fontanas. Neque aliud forte sonat
Vilarus
, in Charta Odaccaris Episc. Lemovic. ann. 833. inter Instrum. tom. 2. Gall. Christ. novæ edit. col. 165 : Ipsum jam dictum mansum vobis cedo...... cum ecclesia in honore S. Sebastiani martyris, Vilaris, pratis, pascuis, silvis, etc. Vide Villagium.

Saved

Recent