vindragium
Concessit etiam Dom. Harduinus, ut post obitum Presbyteri Vindragium deveniret in manus Monachorum, et ad votum suum quemcunque vellet, haberet Presbyterum.Et Charta 210 :
Presbyteratum, quod vulgo dicitur Vindragium.Vide in Vineragium.
Junioragiumprobabili omnino conjectura emendat Vir doctissimus in voce Junior, ubi post Vassorium putat esse quamlibet Ecclesiam, seu potius Ecclesiæ curam, quæ a personatu dependet. Correctioni simul et interpretationi lubens assentirer, nisi alibi, nec semel, hæc vox occurreret diversa notione. In Chartulario Dunensi
Vindragiumdefinitur
feudum presbyterale. Charta 23 :
Fevum presbyteralem quod Vindragium vocant....... ut Vindragium illud et capellaniam simul ecclesiæ de Montiniaco nobis auctorizaret.Strictiori sensu usurpatur in Tabul. S. Vincentii
Presbiterium totum habebunt supradicti Monachi mortuo præsente presbitero nomine Gaufredo, quo mortuo possidebunt monachi Vindragium.Ibidem :
Dedit... quidquid in ecclesia de Attiniaco videbatur habere, videlicet totum altare et omnia primitiva, ac sepulturam, decimasque omnium leguminum, nec non Vindragium ecclesiæ.Charta ann. 1070. ex eod. Tabul. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 481 :
Concedo Vindragium videlicet ecclesiæ, panem, et candelam, et sepulturam, et omnes primitias.Unde
Vindragiinomine, quod casu obvenit significari videtur, Gall.