About Report a problem

Menu

virgatores

VIRGATORES
, Qui Anglis Servientes ad arma, qui virgas argenteas deauratas deferunt ante Regem, ut est apud Watsium. Matth. Paris ann. 1249 : Quidam vero de ipsa civitate tunc præsentes, dum regii Virgatores populum ibidem propter rei novitatem congregatum et compressum retroire cogerent, etc. Fleta lib. 2. cap. 1. § 15 : Sunt quædam injuriæ, quæ restitutionem in triplo inducunt damnorum, sicut..... de Virgatoribus injustum feodum capientibus. Cap. 38 : In eadem curia (Regis) sunt Virgatores, populum gravantes, gravia feoda petentes. Vide Servientes ad arma. Vox virgatores occurrit apud Plautum in Asinaria pro iis, qui virgis cædunt. Vide infra Virgibajulus.

Saved

Recent