aasuoren-eed
Si reus tandem quarta vice comparuerit, vel citatus, vel ad suam innocentiam comprobandam, licet nullum præcedere debeat actoris juramentum, quod Aasuoren-eed dicitur, tamen ad candentis ferri judicium admittetur, quod Skiersjern lingua patria dicitur.Quale autem fuerit istiusmodi juramentum, alibi
Hæc est forma juramenti, quod candentis ferri judicium antecedit : ut affirmet actor sub jurisjurandi religione, quod non odii causa, non lucri gratia, reo imposuerit furti crimen, sed quia scit eum veraciter rem. Adde lib. 5. cap. 15. lib. 7. cap. 3. 15. lib. 9. cap. 9. 12. Est autemad minas valentem dimidiam marcam nummorum sibi furti vitio subtraxisse
eedTheutonibus juramentum.
Ein geschworner eidsignificat datum jusjurandum, et est plane illud idem quod Aasuoren eed scriptum, ut in multis Germaniæ partibus vulgus illud pronuntiat. Est autem prius A articulus Germanicus
eed. Einin multis locis adhuc a vulgo profertur ut
A. Posterius vero
AGermanis hodie est ipsa syllaba
ge, quæ etiam in nonnullis Germaniæ regionibus ut
Apronuntiatur : illa vero syllaba
geverborum præteritis, Græcorum more, tanquam augmentum syllabicum præponitur. Veteres dicebant
gapro
ge. Littera
gob levissimam aspirationem quam apud multos habet, hic plane omissa est.
Suorenhodie scribitur
Schworen, quod est participium verbi
Schwœren, Jurare. Itaque scribendum esset
A asuoren eed, quod proprie sonat Juratum juramentum. Hæc ex observationibus Joh. Leon. Frischii.
sworen edest juramentum juratum, syllaba
asive
aa(apud Danos sonus literæ
a, quando propius accedit ad sonum literæ
o, duobus
aascribebatur) hodie
paa, significat
adsive
in; apud Andræam vero est
juramentum ab uno juratum, oppositum
juramento per consacramentales; monendum itaque quod ap. Ihre Gloss. Sueo. Goth. col. 4. legitur, in pluribus Sueogothiæ partibus
aunitatis notam esse. Idem juramentum
actorisappellatur apud Andræam lib. 7. cap. 8. 13. sive
accusatoris, lib. 5. cap. 15. et lib. 7. cap. 3. 6. quippe cui id jurandum erat antequam accusatus
ad ordalia abiret, quod in antiquis Danorum legibus dicitur
accusato crimen in manus jurare(vide Ancherii opera tom. 2. pag. 805. § 23). Anglosaxones
antejuramentumsive
præjuramentum, leg. Henr. I, 64. Ubi crimen tantum non manifestum erat sive accusatus ipse malæ famæ, non opus erat præjuramento, ibid. cap. 94. Guilelmus I, Angliæ rex, edixit actoris etiam juramentum septima manu jurandum esse, legg. Guilel. II. cap. 15 :
E li apeller jurra, sur lui jur set homes nomez, qui pur haur nel fist, ne pur altre chose, si pur son dreit non pourchacer.Vide Phillipsii histor. jur. Anglic. § 49. Accusato etiam antequam ordalia subiret, juramentum erat jurandum ; hoc vero