abacinare
Bacinumvocant, unde vocis etymon) oculis excæcandis objectam. Itali
Abbacinareetiamnum dicunt. Sed quidam, atque in iis V. Cl. Ægidius Menagius in Originib. Ital. non a
bacino, ut Commentatores Boccacii, et Jacobus Pergaminus ; sed a
bacio, quæ vox Florentinis locum
opacumsonat, deducunt : ita ut
abacinatisint ii, qui quasi per tenebras vident, non omnino cæcati. Sed potior videtur aliorum sententia, cum is excæcandi modus antiquus sit, eoque usi legantur veteres, ut constat ex Platone in Gorgia. Liberius apud Gellium lib. 10. cap. 17 :
Democritus Abderites, Physicus Philosophus, Clypeum constituit contra exortum Hyperionis, Oculos effodere ut posset splendore æreo, In radiis solis aciem effodit luminis, Malis bene esse ne videret civibus.
pupilla effunditur et dilatatur aciesque ejus hebescit, uti describitur a Celso lib. 6. cap. 6. et Hesychio. Nam eorum qui per
bacinoetymologiam fulcit locus insignis apud Nangium in Chronico ann. 1102 :
Henricus Rex Anglorum Robertum Ducem Normanniæ fratrem suum, a Hierosolymis reversum, regnum suum inquietantem, bello victum cepit, et ei lumen, Pelvi candente et valde ignescente apposita, extinxit, etc.Item alius apud Henr. Knygthon. de Eventibus Angliæ, lib. 2. cap. 8 :
Instituit erga Barones suos, et impetravit ab eis, quod prædictus Robertus deberet exoculari et excæcari cum Bacili ardenti.Ubi perperam
batilipræfert codex editus : nec enim recte
batilloemendat Somnerus.
Bacileautem et
bacinumidem sonare, docemus infra. Sed et Hondius in Hist. Monasterii Polingensis scribit, Tassilonem
per duarum pelvium ignitarum inspectionem, Caroli M. jussu,
fuisse excæcatum. Jam vero de voce
Postea mortuo Tancredo, Henricus veniens recuperavit uxorem et regnum : et filios Tancredi Abacinavit, filias autem liberas dimisit.Sanutus lib. 3. parte 11. cap. 1. de eodem Henrico Dandulo Duce Venetorum :
Qui a Græcis forte Abacinatus, quasi visum amisit.De eodem Joan. Bapt. Egnatius lib. 9. de Exemplis Virorum illustrium Venetæ
Qui Legatus ad Manuelem Imp. missus, cujus jussu luminibus plane privatus est, candente lamina ærea ejus oculis objecta, quam ille intueri continuo cogeretur.De hac excæcandi ratione agunt præterea Ann. Comnena lib. 15. Alexiad. pag. 480 ; Pachymeres lib. 3. cap. 10. etc. ; Phranzes lib. 1. cap. 5. in notis. Vide etiam Joann. Villaneum lib. 2. cap. 13. et lib. 8. cap. 36.
novo et inaudito sceleris genere, oculis calcem aceto permixto infundentes et infercientes, eorum lumen extinguebant. Neque absimilis reos excæcandi modus fuit, quo usi olim Persæ, infuso oculis aceto
Ἔλαιον ἑψῶντες, καὶ αὐτὸ ὠς μάλιστα ζέον ἐς τοὺς ὀφθαλμοὺς οὔτι μύοντας έπιχέοντες, ἤ περόνην τινὰ σιδηρᾶν κατακεντοῦντες, καὶ ταύτῃ τῶν ὀφθαλμῶν τὰ ἐντὸς χρίοντες,seu ut Regia Editio habet,
Qui accepta chorda in fronte diutissime tortus, ita ut oculi ejus creparent.Hinc
Νευρὰν βοείαν ὲς τοῦ ἀνθρώπου τὴν κεφαλἡν ἀμφὶ τὰ ὦτα περιελίξαντας, τὴν νευρὰν στρέφειν τε καὶ σφίγγειν ἐκέλευε καὶ τοὺς μέν οἱ ὀφθαλμοὺς Θεοδώρα ἐκπεπηδηκέναι τήν οἰκείαν λιπόντας χώρανὑπώπτευεν.Adde Chronicon CP. laudatum ab Alemano ad hunc locum, et Meursium in
Jussu dominorum illorum phlebotomati sunt oculi ejus et cæcus factus est.Jam vero excæcationem inter pœnas in reos decretas receptam apud veteres et recentiores testantur Ælianus lib. 3. Var. cap. 24. Historiæ Byzantinæ Scriptores, et Francorum Annales passim, Greg. Turon. lib. 6. cap. 46. Lucas Tudensis æra 880. Matth. Paris ann. 1085. Sugerius ep. 47. Miræus in Donat. Belg. lib. 2. cap. 29. præterea leges Wisigoth. lib. 2. tit. 1. § 7. Bajuvar. tit. 6. § 1. Canuti Saxonicæ § 27. Willelmi Nothi Reg. Angl. apud Rogerum Hoved. et Lambardum, Henrici I Regis Angl. apud Rad. Coggeshalensem MS. ann. 1106. et eundem Hoved. pag. 784. Stabilimenta S. Lodovici, Lambert. Schafnaburg. ann. 1074. Decreta S. Ladislai Reg. Hungar. lib. 2. cap. 13. etc. libr. Promission. maleficii cap. 2. 3. 6. etc. Vide Petr. Fabrum lib. 3. Semestr. cap. 19. Tabular. Cluniasense ex Bibl. Thuanea ann. 1250 :
Et insuper omnimodam justitiam, quæ oculorum avulsionem, aut alterius membri meruit mutilationem.