About
Menu

abacium

ABACIUM
, ἀβάκιον, Abacus. Fragm. Petronii, Abacia et cucumi omnia exposcit, etc.
Nihil ad hanc vocem facit Petronianum illud fragmentum : mendosum est, et legi debet ut in recentioribus editionibus, scilicet : ab acia et acu mi omnia exposuit ; quod accedit ad illud Gallicum : Il m'a tout conté de fil en aiguille. Titinnius apud Nonium : Phrygio fui primo, beneque opus illud scivi : reliqui acum aciamque hero, atque heræ nostræ. Glossæ veteres : ῥάμμα, Acia. Est ergo Acia antiqua vox quæ filum sonat ad consuendas res ductum retortumque, Gall. Du fil à coudre. Hoc sensu à Cornelio Celso usurpatur lib. 5. cap. 26. Hinc illa amplissima Dissertatio Johannis Rhodii Medici Dani de Acia, de qua vide Turneb. 17. Advers. 21. et Salmasium de modo usurarum.

Saved

Recent