abonare
Abornareest
servitiummoderari et de eo convenire. Hinc
homines de corpore, vel servi, quibus pro libito
talliasac onera domini imponunt. Vox conficta ex
Bonna, terminus, limes ; nam ut agri certis limitibus definiuntur, ita ejusmodi
Abonnatorumpræstationes suis finibus, limitibus, ac conditionibus constant, quas domini servare tenentur. Hinc passim in Consuetudinibus nostris municipalibus
hommes et serfs Abonnez, musniers Abonnez, taille Abonnée, loyaux aides, devoirs, roncins de services Abonnez, etc. Charta ann. 1298 :
Ipsum Hugonem et Benevenutam de Tiseio ejus uxorem Abonnamus, et liberos esse volumus... ab omni tallia, corveia, questa, et ab omni alio genere et onere servitutis,... pro. Arestum anni 1310 :4 libris ceræ dicto Priori... in festo S. Remigii annis singulis persolvendis
In modum qui sequitur extitit ordinatum. Videlicet quod homines Aconnati de S. Desiderio et de aliis locis pertinentibus ad dictum dominum de S. Desiderio, commorantes apud Catalaunum, qui non sunt de tallia, nec de manu mortua, etc.Charta Savarici Vicecomitis Thoarcensis ann. 1269 :
Cest establissement est entendu des rachats qui estoient à mercy : car cil qui sont Aconi, demeurent en leur estat.
Item tailliam quam habebamus super homines dictæ villæ altæ et bassæ de termino in terminum temperamus, Abonamus et limitamus in modum inferius annotatum.Addo integram
AbonamentiChartam ex Tabulario S. Benigni Divion. :
In nomine Domini Amen. Anno Incarnationis Ejusdemmcclxiii. mense Februario. Ego Odenetus de Yserio notum facio omnibus præsentes Litteras inspecturis, quod cum vir venerabilis et dominus meus Richardus Abbas Ecclesiæ S. Benigni Dyvionensis Abonaverit me ad triginta solidos monetæ Viennensis nomine talliæ annuatim quamdiu ei placuerit, me in manu sua retinendo, ita quod nec Major, nec aliquis alius super me potestatem vel jurisdictionem aliquam habebat, salva tamen eidem domino Abbati justitia sua in me, promitto et teneordictos triginta solidos dictæ monetæ reddere ei, vel ejus mandato annuatim ad festum S. Remigii nomine talliæ quamdiu ei placuerit Abonamentum tenere prædictum. In cujus rei testimonium præsentibus Litteris sigillum viri venerabilis et Religiosi Domini Amidei Abbatis S. Stephani Dyvionensis rogavi et feci apponi. Actum anno et mense prædictis.
Abournage, Feudalium jurium venditio, redemtio, abalienatio, aut commutatio.
Non obstante libertate seu Abonnagio ante dictis.Vide Bonagium.
Abournement. Idem quod Abonagium. Necrolog. Ecclesiæ Lingon. ubi de anniversario Milonis Domini Noeriorum :
Dedit Ecclesiæ LingonensiCharta Theobaldi Campaniæ Comitis pro Monast. Molismensi ann. 1223. ex Archivo ejusdem loci :60 solidos Autissiodorenses..... quos assignavit super ventam et Abonamenta dictæ villæ.
Medietas justitiæ et Abbonamentorum, talliarum, mea vel hæredum meorum erit.Charta Richardi Abbatis S. Benigni Divion. mox laudata :
Teneor dictos30 solidos dictæ monetæ reddere ei, vel ejus mandato annuatim ad festum S. Remigii nomine talliæ quamdiu ei placuerit Abonamentumtenere prædictum .
Advoareperperam scriptum videtur. Hominium præstitum a Bernardo Comite Convenarum Abbati Bonifontis an. 1313. inter Instrumenta tom. 1. novæ Galliæ Christ. pag. 181 :
Ipse Dominus Comes fuit et esse consuevit feudatarius et vassallus Monasterii prælibati, sui etiam antecessores esse consueverunt recognoscendo, et Abonando dicto Domino Abbati nomine quo supra castrum prædictum cum suis terris et territoriis, et pertinentibus dominationibus se habere et tenere ad feudum militare, etc.
Abonardicunt Hispani ; nihil ergo emendatione hic opus est.