abollagium
Abollagium nemorum de Nichier, quod Abollagium eidem nobili pertinebat ratione suæ Castellaniæ de Castromeliandi. Inventio apumdicitur in Tabulario S. Benigni, apud Perardum pag. 95 :
Inventionem etiam vasorum apum, ubicumque illis contigisset, dederunt, atque in silvis et planis suis.Chronicon Besuense pag. 601 :
Et inventionem venationis sive apum, quæ nostræ partis est, et quam homines illorum invenerint, Monachis concedimus.Tabular. Dalonensis Abbatiæ fol. 86 :
De fevo suo herbam et examina apum in Colonorensi silva prædictis Dei famulis concesserunt. Troëve de vaisseaux d'els,in Consuetud. Hannoniensi cap. 106. art. 13 ;
Utilitas apiumin Charta Henrici Imperatoris ann. 1065. ex Tabulario S. Maximini Trevir. in Probat. Hist. Limburg. p. 29. Adde Consuetud. localem Prulliaci ; Andegavensem art. 12 ; Cenomanensem art. 13 ; Arvernensem cap. 26. art. 7 ; Marchensem art. 325 ; et Stabilimenta S. Ludovici lib. 1. cap. 163. et ibi notas nostras. Vide infra Apiarium et Vas.