About

Menu

abonatus

ABONATUS
, Ille pro quo prædes dati sunt, Gall. Cautionné, ex Hispanico Abonar, pro aliquo spondere, unde Abonado, Cautionné. Fori Aragon. lib. 1. tit. de suprajunctariis : Quod officia suprajunctariæ concedantur personis notabilibus, honorabilibus et Abonatis, aptis et sufficientibus ad regendum dicta officia. Potest et de viro probato bonæque famæ haud male intelligi ; in Dictionario enim Hispanico Abonado, probatus. Vide Abonare 1.

Saved

Recent