absus
vestito, hoc est, culto. Charta Caroli C. apud Perardum :
Terras Apsas
Absas
ubi possint seminari modii 150.perperam
aptaseditum. Tabular. Eccl. Nivernensis :
De Curte Patriniaco in villa Cosma mansos vestitos 2. ... in Possione
mansos 3. vestitos, quartus vero Absus. Charta Odonis Regis Franc. in eodem Tabul. :
In Pago Matiscensi in villa Fisciaco de potestate S. Cyrici mansos 3. vestitos cum terra Apsa ad ipsam potestatem in eadem villa aspiciente .... de potestate mansos tres Apsos.Tabul. Bellilocense in Lemovic. n. 95 :
De terris vero Absis, si homo aliquid fecerit, Judex recipiat quod exierit ; et si censum solvere noluerit in Vicariis recipiant, et si reddere noluerit censum, etc.Charta Ottonis I. Imp. in Hist. Episcop. Metensium :
De qua terra sunt mansa11 ; 5
vestita, alia vero sex manent. Annotatio Arnonis Episc. tom. 2. Antiq. lect. Canisii p. 485 :Absa
Tradidit mansos 30. inter vestitos et Apsos.Charta Caroli Regis Burgundiæ filii Lotharii Imp. tom. 12. Spicileg. Acheriani :
Colonica una vestita, et Altera Absa, cum vercaria. - In Luciaco vercaria una Absa, etc.Charta Adalberonis Episcopi Metensis apud Meurissium pag. 308 :
De qua terra sunt mansa undecim, quinque quidem vestita, alia vero sex manent Absa.Charta Guidonis
Pratis, pascuis, aquis, riperiis, ribagiis, terris cultis et incultis, Absis et vestitis.Charta Caroli III. imp. ex Tabulario Ecclesiæ Gratianopolitanæ :
Genoliacum quoque villam cum portu et mercato, habentem capellam et mansos inter Absos et vestitos triginta tres, cum omnibus ad ipsam pertinentibus.
Campos, vineas cultas et incultas, seu Absas.Vide Miræi opera Diplom. Edit. 1723. tom. 2. pag. 935. A. B.
Bouquettom. 1. Jur. publ. Franc. pag. 53, ea potissimum de causa, quod ex agris incultis præstatio aliqua non possit exigi. Rem haud satis attente perpendit vir doctus ; præterquam quod enim
Absusager aperte culto opponitur, in locis a Cangio laudatis, eo nomine quoque sæpius pascuum significatur, unde persolvebatur pensitatio ; sed minor, quam ex agris cultis et seminatis. Laudat ipse etiam Cangius Chartam, qua in hanc opinionem inductus est D.
Bouquet; nec idcirco sententiam mutavit, quod illa terrarum, de quibus sermo est, capacitas tantum indicatur, ut ex his verbis,
ubi possint seminari modii150, facile colligitur. Rem dirimunt Glossæ Cæsar. Heisterbac. in Reg. Prum. tom. 1. Hist. Trevir. Joan. Nic. ab
Hontheimpag. 662. col. 2 :
Mansi Absi sunt, qui non habent cultores.
absusager dicitur non modo vacans, sed et prorsus incultus ac pasturæ idoneus. Charta Herivei Episcopi Eduensis in Tabulario ejusdem Ecclesiæ :
Mansos duos penitus Absos et omni cultura destitutos, pascuis solummodo animalium aptos.Annotatio Arnonis Episcopi :
Tradidit in pago Drungoe territorium quantumcunque possidere visus fuit, quod nunc jacet Apsum.Occurrit porro hæc vox in veteribus Chartis, in Capitulari de villis cap. 67 ; in Chron. Besuensi pag. 548 ; Chron. S. Benigni. pag. 370. 421. 423. 454 ; apud Baldricum lib. 1. Chr. Camer. cap. 52 ; in Hist. Comitum Augustodun. pag. 48 ; apud Perardum in Burgundicis pag. 51. et alibi passim.
Absumfacere,
mettre en friche. Tabul. S. Dionysii de Capella in Diœcesi Bituric. charta 66. et 149 :
Noverint quod Dalmas de Iricione quasdam calumnias in molendino de Espaleo tempore Radulfi Prioris antecessoris nostri posuerat, pro quibus destructum, et sicut dicitur, Absatum fuerat.
Nullo modo Abbas aut suus præpositus vim faciat hominibus per quam terra Abset et fevales sua perdant.
Si autem ipsi ista et alia jura non fideliter peregerint, abbas feoda eorum debet Absare id est fronen ;Gallice
confisquer au profit du seigneur. Vide Absare 1. 2. 3. suo loco.
absoset incultos agros scindit ac colit. Constit. Caroli Crassi de Feudis ann. 890 :
Mansionarius5 solidos, Absarius30 denarios, Bunatarius15 suppleant.
absa. Charta Caroli Regis Franc. pro Monasterio S. Andochii Augustod. apud Labeum lib. 1. Miscellan. :
In villa quæ vocatur Quintiacus, Abbatiolam S. Germani mansorum. Alia apud Sammarthanos anno 858, ubi de eadem Abbatia :20, cum omnibus Abseitatibus et vineis, cunctisque ad se pertinentibus
Nihil enim amplius in eodemprædio habebant, nisi unam vineam et terram Abseitatis.
Abscitatis, ut legitur in nova Gall. Christ. tom. 4. Instrum. col. 52. D.
Alanus et Egio Britannorum Monarchi tempore Geraldi Abbatis S. Florentii confirmaverunt donum ejusdem potestatis in Absiditatem redactæ, vulgo Livriacum, in pago Redonensi situm, per genitorem eorum Gaufredum.Charta Rodmundi Episcopi Augustod. in Tabul. ejusdem Ecclesiæ :
Quæ scilicet res sunt sitæ in Comitatu Belnensi - mansi scilicet3
vestiti, et Absiditates5,
pertinentes ad Biliniacum fiscum. Charta Aganonis Episc. Carnotensis. apud Sammarthanos :
Est quædam terra in Absiditate redacta S. Petri, etc.
Videtur autem ipsa Absitas sita esse juxta villam quæ dicitur, etc.De vocabulorum istorum etymo ac notione non una est Scriptorum sententia. Cæsarius Prumiensis in Glossario ad vetera ejusdem Monasterii diplomata,
mansos absosdictos ait,
quod non haberent cultores, sed dominus eos haberet in sua potestate, eosque esse quos vulgo
Vrunte, esse agrum compascuum et communem ad pascenda pecora, qui proinde non colitur ac scinditur.
le Maistrelib. 3. de Bonis Eccles. cap. 1.
Mansum absumseu
apsumopinatur esse prædium nudum et investe, sine instrumento rustico ; eoque nomine opponi
manso vestito, seu
instructo fundo, uti habet Ulpianus leg.
Instrumento D. de Instructo vel instrum. leg. Ego vero a verbo
absum, vel
abesseformatam vocem existimo, ita ut
ager absussit is in quo cultura aut semen
abest, cujusmodi sunt
squalidi agri, apud Gromaticos,
qui a cultura exierunt: et
vacantes. Nec obstat quod
apsusinterdum cum P scribatur, cum constet veteres P pro B non semel in scribendo adhibuisse, atque adeo in ipsa voce
absens, ut colligitur ex Grutero 61. 1. 436. 2. Hanc conjecturam juvat lex 11. Cod. Theod. de Veteranis, in qua
loca absentium squalida, et situ dissimulationis horrentia, non quidem vacantes terræ quæ dominos non habent, sed eæ quæ dominos habent, rerum negligentes, intelliguntur, uti viri docti censent.
abs, absque, ita ut
terra absaterra sit absque colono : Alii agrum
absumexistimant dici quod
abs se sit, id est, sibi relictus.
Apsis,
Apsum: et
novale, et novalis ager.
Absa terra,vacans, inculta.
Absus homo, qui juris alieni est, glebæque adscriptus, nec tamen ullum mansum tenet.
Absus mansus, qui non constituit prædium plenum cultumque, neque coliturjure colonico, quia homine vel quibusdam terris, sive aliis ad id necessariis est destitutus. Opponitur
manso vestito. Grimmius Antiq. juris Germ. pag. 537. Cangio adsentit et Cæsarium Prumiensem obsoletæ vocis significationem ignorasse autumat. Eichhornio hist. jur. Germ. v. 1. p. 468. absi mansi sunt qui non coluntur per colonos vestitos et
vestito, est itaque mansus quem dominus in sua potestate habebat, quem nulli colono jure colonico concesserat. Huc pertinet quod legitur in Polyptycho Irminonis Abbatis brev. 9. cap. 304 :
Habet in Celsiaco villa mansum indominicatum Absum, ubi aspiciunt de terra arabili bunuaria septem.Sæpissime vero hi mansi non vestiti erant, quia inculti, et e contrario inculti quia non vestiti ; unde altera significatio cujus exempla plurima affert Cangius. Dipl. Pictav. ann. 1085. in append. ad Polyptych. Irminonis pag. 364 :
Et de ipsis terris ubi non est statio hominum, si aliquis consuetudinarius volens ipsas terras operari, operetur per preceptum prepositi sancti Juniani et reddat secundum consuetudinem mensurate secundum quod habuerit de terra ut non remaneat Absa.Vide Polypt. Irminonis brev. 2. C ; brev. 3. cap. 62 ; brev. 9. cap. 291 ; brev. 25. cap. 23. Ibidem brev. 9. cap. 304 :
Pertinent ad ipsam ecclesiam hospitia V, sed tamen Absa sunt præter unum, qui solvit ad ipsam ecclesiam denarios VI.Ibidem brev. 11. cap. 10 :
mansi .... medietas est Absa.Absorum hominum et Absarum feminarum mentio fit in Registro Prumiensi pag. 680. a :
Absi homines ex nostra familia qui infra potestatem nostram sine mansis sunt.De vocis etymo vide Grimmium loco citato et supra In Absoluto.