advaleia
Avalare, Descendere, quod ista piscatio fiat ex piscibus fluentis aquæ cursu raptis et in majoribus aquarum adcretionibus, quæ vulgo dicuntur
Guillelmus de Gisortio Miles concedit Priori de Besuto et ejus successoribus, quod quolibet anno in vigilia Beati Remigii per totam vespertinam usque ad crastinum diem habeant nassam et Avaleiam piscium vivarii et mollendini absque fraude.Diploma Walteri de Nissella ann. 1235. in Glossario Juris Gallici laudatum ad vocem
In illo feodo quod de dicto Vicecomite teneo super aquam meam apud Nissellam, in quibus de eorum proventibus, et in descensu anguillarum, sive quorumcumque piscium in nasses rayarum dictorum molendinorum descendentium, quod vulgariter dicitur Avalesons.