About
Menu

advenamentum

ADVENAMENTUM
,
Advenatio
,
Adventizatio
,
Adveniens
,
Aveneantitium
, in Consuetudinibus Turonensi, art. 124. Lodunensi cap. 12. art. 6. Andegavensi art. 211. Cenoman. art. 226. Advenant de fief. Feodi certa portio est et sufficiens, ut per illam sibi retentam vassallus de hominio cavere possit domino principali, atque emtorem securum facere ; portio vero insufficiens, ut debita reddere possit servitia, dicitur desavenant de fief. Quapropter prohibetur ne ultra tertiam partem feodi sui vassallus vendere possit aut distrahere.
Advenamentum
. Charta ann. 1209. in Tabulario Fontanellensi, tom. 1. pag. 228 : Ego Symon Faber vendidi et concessi.... viris Religiosis.... unam pechiam terræ habendam et possidendam dictam pechiam terræ, sicut se præportat in longum et latum per Advenamentum Feodi dictis Religiosis, etc.
Advenatio
, vel
Adventizatio
, Ibidem pag. 202. in Instrumento anni 1295 : Vendidi et concessi viris Religiosis... unam pechiam terræ... possidendam libere pacifice et quiete per Adventizationem Feodi. In recentiori Chartulario legitur per Advenationem.
Adveniens
, in eodem Tabulario pag. 300 : Ego Gaufridus dictus Coisnon vendidi Abbati, et Conventui S. Wandregesilli unam virgultam terræ meæ.... tenendam, habendam et possiden dam, bene, libere, pacifice et quiete per Adveniens Feodi, etc. datum anno gratiæ 1288. Item pag. 181 : Dedi et deliqui Guillelmo..... unam acram terræ... salvo jure capitalium dominorum per suum rectum Adveniens Feodi, et salvo etiam omni accidentia contingente per meum decessum.
Aveneantitium Feodi
, Ibidem, pag. 205.

Saved

Recent