advenablatus
Recognoscimus nos vendidisse dicto Janciano et ejus sociis petiam nemoris existentis super terram..... in grueria de Campania, plateis et viis Aveneblatis scindendis, et levandis ex nunc usque ad 15. annos.... tali modo et forma, quod dictus Jancianus de dictis 100. arpentis nemoris primo capiet et habebit, in quacumque parte totius nemoris voluerit, quatuor arpenta nemoris Avenablatis. Item Jancianus aut ejus certum mandatum similiter capiet et habebit in dicta petia nemoris prædicti, in quacumque parte voluerit, residuum videlicet 96. arpenta dicti nemoris Advenablata, ad nemus vel ad argentum in valore et estimatione dictorum primorum quatuor arpentorum Advenablatorum.
Quibus capellanis dictus archiepiscopusCharta ann. 1357. ex Reg. 89. ch. 521 :(Senonensis) dicitur donavisse cccxj. arpenta et tria quarteria nemoris Advenablata.
Item quamdam peciam nemoris, sitam in foresta dictæ villæ de Nantiau, continentem viginti sex arpenta nemoris pleni ; Gallice Avenable.Ergo nemus