About
Menu

affidamentum

AFFIDAMENTUM
, Locatio, conductio. Minus recte ; est enim Actio, qua quis fidem suam coram judice alicui obstringit ; quam qui fallebat, mulcta puniebatur. Vide Affidare 1. Charta Philippl August. de Privilegiis S. Martini Turon. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 1104 : Viarii Comitis in nullo Affidamento habent justitiam ; littus et aqua, et incrementa ripæ, et inventiones, et census aquæ sunt juris Regis Francorum. Vide Affidatio 3.
AFFIDAMENTUM
, Alia notione. Vide in Affidare 1.
AFFIDAMENTUM
, Tributum, vectigal. Charta ann. 1337. in Stat. civit. Perus. pag. 7 : Liberi et immunes ab omnibus pedagiis, leydis, curariis, gabellis, Affidamentis, malis tortis, seu exactis et exactionibus aliis quibuscumque.
AFFIDAMENTUM
, Pax, securitas. Charta Soldani apud Lam. in Delic. erudit. inter not. ad Hist. Sicul. Laur. Bonincont. part. 1. pag. 204 : Saladinus fidelis Elmire Elmomim, sententiam, quam mando vobis consulibus et veteranis Pisæ, quod Deus manuteneat vos in via recta et Affidamento et allocamento, et de Amore vestro retinendo et servando : scriptum quod est inter nos et vos de pace et allocamento, quod ordinavimus inter nos et vos, etc. Vide supra Affida.

Saved

Recent