amanites
Deinde conjugem hilariter allocutus : Mihi videor, inquam, nihil mali sentire ; sed tu sensim solve vincula plagæ imposita. Ea autem sic fecit, non sine magna qua afficiebatur molestia. Et hei mihi, dixit, Quis est hic Amanites, qui plagæ est impositus ? Id vero erat caro putrefacta et separata, quæ una cum pannis evulsa fuerat. Sic ergo sanatus, etc.