amaratunta
le BeufCanonicus Autissiodor. ad calcem veteris MS. 12. sec. scriptos reperit cum hoc titulo,
Versus maligni Angeli, atque morali eorumdem explicatione. Sic autem se habent :
Oppositum montem conscendere cernis Orontem. Arma tua dextra capies et fer caput extra, Hinc gladio multos umbris mactabis inultos
UbiSed prius hoc unus puerorum fert tibi munus, Lanx quæ cum carne tibi dudum servit Agarne, Jam prælatura tibi constat munera plura, Hinc et gallina dat vocem, pandite lina, Panibus indutos piscesque videte minutos : Trax caput Orontis jacet hoc in corpore montis, Quem circumstabant acies, et vociferabant : Amaratunta tibi codoxia noxia Nili, Pensa tibi dippus eris hoc in lumine lippus Victus amore pio ; sic cantat maxima Clio.
Agarnedictum puto pro
Agarene, Codoxiapro
Cacodoxia, Dippuspro
Œdippus, unde arbitror ænigmaticos esse versus, quibus ad aliquam historiæ illius ævi partem alluditur. Certe hic versus
prælatum aliquem simoniaca labe infectum arguere videtur.Prælatura tibi jam constat munera plura