About Report a problem

Menu

apismergis

APISMERGIS
, La calentia aparum. Glossar. Isid. ad quod Grævius hæc addit : Spectant hæc locum Virgilii in 5. Æneid. : Tranquillo silet immotaque attollitur undaCampus, et Apricis statio gratissima mergis. Vide ibi Servium. Videtur itaque legendum : Apricis mergis, loca parum calentia, apta. Periit ultimum verbum apta. Sunt autem aprica loca, quæ non sunt nimis calida, ut notum est.

Saved

Recent