About Report a problem

Menu

aploblatteus

APLOBLATTEUS
, vel Aploblattius. Charta Cornutiana apud Mabillonium de re Diplomatica pag. 462 : Item vela Aploblattea, coccoprasina, cantharata. Ubi Aploblattea, idem mihi videtur, quod purpurea. Vide Blatteus in voce Blata. Aplo autem posset esse a Græco ἁπλόος, simplex, nisi legere malueris, Asproblattia, quod esse ab asper et blatteus.

Saved

Recent