, dicuntur qui sunt sine civitate. Vocabul. utriusque juris. Vox composita
ex ἀ privat. et πόλις,
Urbs, civitas. Eam usurparunt Martianus et Ulpianus.Quibus, Ulpiano scilicet
in leg. 1. § 2. ff. de Legat. 3. et Martiano in leg. 17. ff. de Pœnis, Apolides,
ideo sine civitate dicuntur, quia ab ea extorres sunt et deportati, Gall. Exilés.
Gloss. Græc. Lat. : Ἄπολες, extorris. Gemm. Gemm. : Apollides,
perditi. Charta Philippi VI. reg. Franc. ann. 1337. ex Bibl.
reg. cot. 15 : Quod multi Januenses... erant exicii, exules, Apolides civitatis suæ
prædictæ.